Deuteronomy 15

In hoc capite pietas et dilectio commendatur, ut proximis misereamur, et praemium a Domino exspectemus. Tempore enim suo metemus non deficientes, si, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei I Tim. 5.; unde: Luc. 6.. Quia in septiformi Spiritu remissio est. Omnes pene legis solemnitates in septenario numero sunt: sabbatum enim in die septima est; et Pentecoste finitis septem hebdomadibus; septimus quoque annus celebratur; et jubilaeus septies septem annis succedit. . Licet sint omnes proximi nostri, maxime tamen illis misericordia impendenda est, qui Christi sunt nobiscum membra. I Joan. 3. . Quasi: ditior eris omnibus gentibus. Ecclesia quoque abundat spiritalibus divitiis: ipsa docet, nec habet necesse doceri. . AUG., quaest. 21. LXX: etc., usque ad si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est? . etc. ISID. Si Hebraeus puer in servitutem devenerit, etc., scilicet peccatis in aeternum serviemus. etc. Hebraeus transitor qui ad aeternam scilicet patriam tendit, et de vitiis ad virtutes, de terrenis ad coelestia transit; si talis se tibi vendiderit, id est magisterio tuo se addixerit, docebis eum, ut in praesenti vita studeat operari, ut ad requiem pervenire possit. Hoc est, sex annis serviet tibi, septimo dimittes eum liberum, nec vacuum abire patieris; quasi: aeterna praemia et veram libertatem promittes ei in alia vita. Si autem dixerit, Nolo egredi, eo quod diligat te et domum tuam, id est si bona quae fecit non pro aeterna mercede, sed pro humana laude, quasi diligens praesentem vitam fecerit, perforabis aurem ejus subula, id est mentem ejus terrore judicii; compunges in janua domus, quia judicium erit in hujus vitae egressu et alterius ingressu, et serviet tibi usque in aeternum, id est docebis eum si saeculum plus amaverit quam Deum, aeternis suppliciis mancipandum. GREG., hom. 3 in Ezech. Cum activa vita et contemplativa sit nobis ex Dei gratia, etc., usque ad ubi subula recusantis libertatem aurem perfodi praecipitur. . Sunt quaedam opera quae licet minus placeant Deo, prosunt tamen proximo; et si Deo offerri non possunt, comedi possunt. Cum enim Deo minus placeant pro fuscata intentione quam Deus intuetur, proximis tamen exemplo opitulantur. Caprea saltatim incedit, cervus inimicus est serpenti, et aspera et spinosa transiliens, montana transcendit, et ideo in bonam partem accipiuntur. . AUG., quaest. 23. Primogenita dicit, etc., usque ad quia solus de substantia Patris, et aequalis et coaeternus. Non tibi, sed omnium largitori: Jac. 1.. Quod autem leve in nostra cogitatione, vel maculosum in nostra conversatione, vel claudum in operum progressione, vel caecum ignorantia mentis aut aliqua parte deforme vel debile, non debemus Deo immolare, id est, imputare, sed nobis. GREG., lib. VIII Moral., cap. 34. In primogenito bovis arare, etc., usque ad deceptus animus non deprehendat quae in eis sunt mala. . .